

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 13: Versus 31
Coelum et terra transibunt.Coelum aereum, a quo aves coeli et nubila coeli, unde Petrus:Coeli autem qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt et igni reservati[II Pet. 3.], aperte docens, quia alii coeli sunt igne perituri quam aqua perditi, id est, inania et nebulosa. Aqua enim diluvii quae tantum quindecim cubitis cacumina montium transcendit ultra aeris aetherisque confinia non pervenit. Ecclesiastes[Cap. 1.]:Generatio praeterit, et generatio advenit: terra vero in aeternum stat.Sic ergo coelum et terra transeunt, secundum imaginem, manent in aeternum secundum essentiam.